Biblio > Sources > 285

Type de textesource
TitreLe epistole « De imitatione » di Giovanfrancesco Pico della Mirandola e di Pietro Bembo
AuteursPico della Mirandola, Giovanfrancesco
Bembo, Pietro
Date de rédaction1512:1513
Date de publication originale
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition1954
Editeur moderneSantangelo, Giorgio
Date de reprint

, lettre du 19 septembre 1512 à Pietro Bembo, p. 27-28

Antiqui enim illi praeclarissimi viri nunquam aliquorum imitationi studebant ita, ut in eroum verba, membra, circuitus iurarent, quasi semper infantes, quasi alitibus postponendi, quibus a parentibus extra nidum eductis satis est si ter vel quater volanteis illos aspexerint. Carpebant ex unoquoque quantum satis esse videbatur ad phrasim vel constituendam, vel ornandam : quae tamen essent vel propriae cognata naturae, vel accommoda materiae quae tractaretur ; sic et Celsus et Columella clari, nitidi, pressi et elegantes : in altero tamen egregia mundicies, in altero flosculi fortasse crebriores ; imitationem in illis nihilominus vel nullam, vel certe parvam es deprehensurus : genium propensionemque naturae eorum quisque sequebatur […] Itaque cum nostro in animo Idea quaedam et tanquam radix insit aliqua, cuius vi ad quodpiam muneris obeundum animamur, et tanquam ducimur manu, atque ab aliis quibusdam abducimur : colere illam potiusquam incidere, amplecti quam abalienare operae precium est ; nihil enim nostrae consulens felicitati, aut a virtute alienum, aut noxium nobis impertiit ipsa natura. Ideam igitur ut aliarum virtutum, ita et recte loquendi subministrat, eiusque pulchritudinis affingit animo simulachrum : ad quod respicientes identidem et aliena iudicemus et nostra. Nequem enim eam quisquam adhuc perfecte attigit, ut hac in re illud etiam possit dicere, nihil omni ex parte beatum ; quandoquidem non uni tantum, sed omnibus et universis distribuit praeclara sua munera : ut ex ipsa varietate totius universi pulchritudo constituatur. An putas frustra prudentem illum pictorem censuisse omnia se uno in foemineo corpore reperire non posse ad venustatem ? et incassum putas prudentissimum oratorem eius industriam secutum, longe etiam illum praeterisse iudicio ? qui ut imaginem illam pulcherrimi eloquentiae corporis effingeret, omneis delegit viros facundia praestantes : cum ille quinque solum Crotoniatas selegisset virgines pulchritudine celebratas : nec satis illis fidens, formam ipsam seu speciem absolutam imitari itaque eam debemus, quam animo scilicet gerimus dicendi perfectam facultatem : qua et aliorum et nostra cum errata in obeundo loquendi munere, tum virtutes etiam metiamur : sive ea ipsa penitus innata sit idea, atque ab ipsa origine perfecta, sive tempore procedente multorum autorum lectione consumata.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)

, réponse non datée à la lettre de Bembo du 1er janvier 1513, p. 67-68

Ergo sequi debemus proprium animi instinctum, et inditam innatamque propensionem : deinde variis aliorum virtutibus unum quiddam quasi corpus coagmentare ; sic pictor ille celebratus, populum se dixit habuisse magistrum ; sic ille alius quinque non unam virgines adhibuit ad simulacrum in Crotonis phano pingendum : quoniam uno in corpore non poterant, quae excellentem pulchritudinem omnino praesentarent, reperiri.

Dans :Zeuxis, Hélène et les cinq vierges de Crotone(Lien)